NITOCRIS

NITOCRIS
I.
NITOCRIS
Babyloniorum regina, Nabuchodonosoris, ut quidam volunt, uxor; mater Labineti, a Cyro pulsi, Morer. Euphratem fluv. qui mediam Babylonem rectus praeterfluebat, tortuosum reddidit, supraque pontem erexit trium stadiorum, difficillimum factu propter paludes, quae urbem ambiunt; fecit etiam ingentes cavernas ad excipiendum fluminis impetum, egessitque quicquid erat limi, ad facienda fundamenta. Sepulchrum suum in porta urbis praecipua exstrui curavit, magnas opes illud aperturo pollicita. Sed Darius illô reclusô, saltem haec reperit verba: Nisi tu insatiabilis esses, sepulchra mortuorum non violâsses. Auctores Herodot. l. 1. et Qu. Curtius. Non ab Herodoto Nicaule (inquit Bochart. l. 2. Phaleg. c. 26.) sed Nitocris illa mulier dicitur, quae sola in Aegypto regnavit. Nec est quod quisquam suspicetur, vocem esse corruptam, et Iosephum aliter legisse. Asserit enim Herodot. eam reginam Babylonicae Nitocri fuisse cognominem: τῇ δὲ γυναικὶ οὔνομ᾿ ἦν, ἥτις ἐβασίλευσε τόπερ τῇ Βαβυλωνίῃ Νίτωκρις. Nihil potuit scribi disertius. Et in Dynastia Memphitarum, apud Africanum, ex Manethone: Νίτωχρις γενικωτάτη, καὶ ἐυμορφωτάτη τῶ κατ᾿ αὐτὴν γενομένη, ξανθὴ τὴν χροιὰν, ἡ τὴν τρίτην ἤγειρε πυραμίδα ἐβασίλευσεν ἔτη ιβ. Et apud Euseb. l. 1. Chron. p. 21. Θηβαίων Αἰγυπτίων ἐβασίλεοσεν ἔτη κ β Νίτωκρις γυνὴ ἀντὶ τοῦ ἀνδρὸς, ὅ ἐςιν Ἀθηνᾶ νικηφόρος. Nempe Aegyptiis Nit, vel Neith erat Minerva. Plato in Timaeo, ubi de Nomo Saitico: τούτου δὲ τοῦ νόμου μεγίςη πόλις Σαῒς, ὅθεν δὲ καὶ Ἄμασις ἦν ὁ βασιλεὺς, οὗ τῆς πόλεως θεὸς ἀρχηγός ἐςιν, Αἰγυπτιςὶ μὲν τοῦνομα Νηῒθ, Ἑλληνιςὶ δὲ ὡς ὁ ἐκείνων λόγος Ἀθηνᾶ. Rursus Arabicâ linguâ, quae inter Aegyptiam et Hebraeam media esse creditur, cahara est vincere, et cahr, victoria. Itaque ex Neith et Cahr conflatam vocem Nitocris, Minervam victricem veteres recte interpretantur. Haec itaque Nitocris, de qua memorat Herodot. illam Regis fratris mortem, mersis Regicidis, ultam esse, a superiore distinguenda, Nic. Lloydius. Vide et Marshamum ubi supra, Sec. XVIII. ubi de sollertia et potentia Babylonicae huius Reginae, Cyro contemporaneae, varia.
II.
NITOCRIS
quasi Ἀθηνᾶ Νικηφόρος, Minerva Victrix, Aegypti regina, circa ultima Iacobi Patriarchae. in Thebanorum Regum ut et Memphitarum serie, apud Eratosthenem et Manethonem. XXII. Achesco Ocarae seu Mente-Siphidifratri successit, generosissima et formosissima mulierum sui temporis, ξανθὴ τὴν χροιὰν, flava colore, Syncellus p. 58. nempe inter fuscas Aegypti feminas flava Nitocris pulcherrima; non tam quia color iste in Aegypto
rarissimus, quam quia Isis Dea eadem cum flava Cerere, herodot. l. 2. c. 56. Haec prima mulierum in Aegypto regnum exercuit, lege IV. Saeculô sancitâ, de qua diximus voce Binothris; nec Thinitis tantum et Th???banis, sed etiam Memphitis imperavit; et quidem post illam nullius superest Memphirarum Regis nomen, sede huius regni Thebas sine dubio translata. Tertiam eadem pyramidem erexit, eôdem Syncellô teste. Uti vero ulta sit fratris sui interfectores, docet Herodot. l. 2. c. 100. Exstruxit cenaculum subterraneum valde longum, praetextu novitatis, sed aliud mente machinata; et convocatis ad convivium multis Aegyptiorum, quos caedis maxime conscios fuisse noverat, discumbentibus magnum flumen per occultum canalem immisit. Ipsa autem sese coniciens in domum cinere plenam illaesa evasit. Regnavit autem ann. 22. eique successit Myrtaeus. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. VII. ut et aliquid hîc infra, ubi de Nitocride Babylonica, quam cum Memphitica hac, male nonnulli confundunt. Ut de pyramide eius aliquid addam, Herodot. illam ex lapide Aethiopico usque ad medium,, l. 2. c. 134. Strabo, ex lapide nigro, ex quo mortaria faciunt; qui ex longinquo veniens ex Aethiopiae montibus, durus est et operatu difficilis, Geogr. l. 17. Diodorus, ex nigro lapide, usque ad XV. contignationem, constitisse refert, l. 1. Plin. de eadem, Tertia miner praedictis (de quibus vide in Cerphere, et Suphide) sed multo spectatior, Aethiopicis lapidibus assurgit, l. 36. c. 12. Ioh. tamen Gravius ἀυτόπτης (salvâ veterum reverentiâ) totam illam, ex lapidibus candentibus constructam, testatur, apud marshamum praef. ad Sec. III.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Nitocris — Reina faraón de la Dinastía VI de Egipto Reinado c. 2193 2191 a. C Predecesor Merenra Nemtyemsaf II Sucesor Necherkara Nitocris (nombre griego: Νίτωκρις) es con …   Wikipedia Español

  • Nitocris — For other uses, see Nitocris (disambiguation). Nitocris Nitocret Pharaoh of Egypt Predecessor Merenre or Pepi II Neferkare Successor …   Wikipedia

  • Nitocris — Pour les articles homonymes, voir Nitocris (homonymie). Articles de la série Pharaon Classements …   Wikipédia en Français

  • Nitocris I — Tapa de caja con la inscripción: Nitocris, Divina adoratriz de Amón. Nitocris, cuyo nombre de Sa Ra era Netikeret meritmut, reinó como esposa del dios o adoratiz de Amón entre el año 655 a. C. y el 584 a. C., fecha de su… …   Wikipedia Español

  • Nitocris — 1) Queen 2183 2181 BC.     With the death of the aged king *Pepy II, it is probable that there were problems over the succession, and Nitocris briefly took the throne. She was one of only a very few women to become queen regnant, the most famous… …   Ancient Egypt

  • Nitocris II — Pour les articles homonymes, voir Nitocris (homonymie). Nitocris II, est divine adoratrice d Amon de 560 à 525 sous la XXVIe dynastie. Elle est la fille du roi saïte Amasis ( 570 à 526) et succède à Ânkhnesnéferibrê qui l’avait adoptée et avec… …   Wikipédia en Français

  • Nitocris (band) — Nitocris Origin Sydney, Australia Genres Heavy metal, punk rock Years active 1992–2001 Labels Phantom Rec …   Wikipedia

  • Nitocris Ière — Nitocris Ire Pour les articles homonymes, voir Nitocris (homonymie). Nebetneferoumout …   Wikipédia en Français

  • Nitocris (disambiguation) — Nitocris ordinarily refers to a supposed queen of the Egyptian Sixth Dynasty; but see Nitocris. Nitocris may also denote: the Divine Adoratrice of Amun: see Nitocris I. the band Nitocris: see Nitocris (band) Nitocris , self titled album by… …   Wikipedia

  • Nitocris I (Divine Adoratrice) — Nitocris I God s Wife of Amun Relief of the Divine Adoratice Nitocris I from her Karnak chapel Full name Nitocris I …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”